

Liber Job*
Caput 1: Versus 1
Vir erat in terra Hus.[GREG. in Job, tom. 1.]Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus.[GREG. Ibid.]Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt.[ID., ibid.]Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur.Simplex.Necesse est ut simplicitatem columbae astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur.Timens Deum.Salomon:Qui timet Deum nihil negligit[Eccle. 7.].[Ibid.]Item Salomon:Qui in uno offendit, multa bona perdet[Eccle. 9.].Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quae et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident.